Te Deum, (Latín)

Te Deum laudámus:te Dóminum confitémur.
Te aetérnum Patrem, omnis terra venerátur.
tibi omnes ángeli, tibi caeliet univérse potestátes:
tibi chérubim et séraphim incessábili voce proclámant:
Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt caeli et tema maiestátis glóriae tuae.
Te gloriósusapostolórum chorus,te prophetárum laudábilis númerus, te mártyrum candidátus laudat exércitus.
Te per orbem terrárum sancta confitétur Ecclésia,


Patrem imménsae maiestátis; venerándum tuum verum et únicum Fílium; Sanctum quoque Paráclitum Spíritum.
Tu rex glóriae, Christe.Tu Patris sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem,non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, aperuísti credéntibus regna caelórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, in glória Patris.
Iudex créderis esse ventúrus.
Te ergo quaésumus, tuis fámulis súbveni, quos pretiósosánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis in glória numerári.
Salvum fac pópulum tuum, Dómine, et bénedic hereditáti tuae.
Et rege eos, et extólle illos usque in aetérnum.
Per síngulos dies benedícimus te; et laudámus nomen tuumin sæculum, et in sæculum sæculi.
Dignáre, Dómine,die isto sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: non confúndar in aetérnum.

No hay comentarios:

Publicar un comentario